

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 16
Nunquid.Allegorice. Spinae et tribuli sunt haeretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinae et tribuli, curae sunt saeculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novae conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui laetificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quae super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quae inebriant mentem.